Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de propositum nostrum
Ieremiae 29 : 11
11 Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
Actus Apostolorum 26 : 16
16 Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum, quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
Epistula ad Romanos 8 : 28
28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
Proverbiorum 16 : 9
9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
Evangelium secundum Ioannem 15 : 16
16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Evangelium secundum Matthaeum 28 : 19
19 euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
Epistula ad Ephesios 1 : 11
11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
Epistula I ad Corinthios 6 : 19 – 20
19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
Ecclesiasticus 12 : 13
13 Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo,
Genesis 1 : 28
28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.
Isaiae 14 : 27
27 Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam?
Epistula ad Ephesios 2 : 8 – 9
8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Isaiae 43 : 7
7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
Isaiae 14 : 24
24 Juravit Dominus exercituum, dicens: Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi,
Apocalypsis Ioannis 21 : 4
4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Isaiae 14 : 26
26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes.
Epistula ad Ephesios 3 : 11
11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro:
Epistula I Ioannis 2 : 3 – 4
3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
Actus Apostolorum 22 : 16
16 Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Leave a Reply