Quid biblia dicit de propitiatio – Omnes Bible versus de propitiatio

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de propitiatio

Epistula ad Romanos 3 : 25
25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum

Epistula I Ioannis 2 : 2
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

Epistula I Ioannis 4 : 10
10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.

Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

Epistula II ad Corinthios 5 : 21
21 Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Epistula I Petri 3 : 18
18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *