Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Prophetissae
Ezechielis 13 : 17
17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas,
Ioel 2 : 29
29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Exodus 15 : 20
20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
Iudicum 4 : 4
4 Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore.
II Regum 22 : 14
14 Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum, filii Thecuæ, filii Araas custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: locutique sunt ad eam.
Nehemiae 6 : 14
14 Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia: sed et Noadiæ prophetæ, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
Isaiae 8 : 3
3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere ; Festina prædari:
Evangelium secundum Lucam 1 : 45
45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino.
Evangelium secundum Lucam 2 : 38
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino: et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
Actus Apostolorum 21 : 9
9 Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes.
Leave a Reply