Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de procellas
Evangelium secundum Matthaeum 8 : 23 – 27
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:
24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.
26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?
Deuteronomium 31 : 6
6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
Psalmorum 107 : 29
Psalmorum 34 : 17 – 20
17 Domine, quando respicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
18 Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
20 Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
Psalmorum 91 : 1 – 16
1 Psalmus cantici, in die sabbati.
2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime.
3 Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem ;
4 in decachordo, psalterio, cum cantico, in cithara.
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi ;
9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
Nahum 1 : 7
7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
Epistula II ad Corinthios 12 : 9
9 et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
Epistula ad Philippenses 4 : 19
19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
Psalmorum 150 : 1 – 6
1 Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
2 Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
3 Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.
4 Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
5 Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.
6 Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.
Actus Apostolorum 27 : 20
20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ.
Leave a Reply