Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de primogenita
Deuteronomium 21 : 16
16 volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectæ facere primogenitum, et præferre filio odiosæ:
Deuteronomium 21 : 17
17 sed filium odiosæ agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quæ habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.
II Paralipomenon 21 : 3
3 Deditque eis pater suus multa munera argenti, et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda: regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.
Exodus 4 : 22
22 Dicesque ad eum: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israël.
Psalmorum 89 : 27
Ieremiae 31 : 9
9 In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.
Epistula ad Romanos 8 : 29
29 Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Epistula ad Colossenses 1 : 15
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ:
Epistula ad Hebraeos 1 : 6
6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
Epistula ad Hebraeos 12 : 23
23 et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
Apocalypsis Ioannis 1 : 5
5 et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
Genesis 25 : 34
34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
Genesis 27 : 36
36 At ille subjunxit: Juste vocatum est nomen ejus Jacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem?
Epistula ad Hebraeos 12 : 16
16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua:
Epistula ad Romanos 9 : 13
13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
I Paralipomenon 5 : 2
2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt: primogenita autem reputata sunt Joseph.)
Genesis 48 : 20
20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
I Regum 2 : 15
15 Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me præposuerat omnis Israël sibi in regem: sed translatum est regnum, et factum est fratris mei: a Domino enim constitutum est ei.
Leave a Reply