Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de primo mors
Isaiae 57 : 1 – 2
1 Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat, a facie enim malitiæ collectus est justus.
2 Veniat pax, requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
Ecclesiasticus 7 : 17
17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Epistula I Ioannis 5 : 16 – 17
16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
Epistula ad Hebraeos 4 : 15
15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
Epistula ad Hebraeos 2 : 9
9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
Epistula II ad Timotheum 2 : 15
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
Leave a Reply