Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Pretium
Exodus 21 : 30
30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
Exodus 30 : 12
12 Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
Iob 36 : 18
18 Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te.
Psalmorum 49 : 8
8 Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Proverbiorum 6 : 35
35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
Proverbiorum 13 : 8
8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
Osee 13 : 14
14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
Iob 33 : 24
24 miserebitur ejus, et dicet: Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei propitier.
Isaiae 35 : 10
10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.
Isaiae 51 : 10
10 Numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati?
Evangelium secundum Matthaeum 20 : 28
28 Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Leave a Reply