Quid biblia dicit de Presumption – Omnes Bible versus de Presumption

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Presumption

Exodus 5 : 2
2 At ille respondit: Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël? nescio Dominum, et Israël non dimittam.

Exodus 14 : 12
12 nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Ægypto, dicentes: Recede a nobis, ut serviamus Ægyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.

Exodus 17 : 7
7 et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?

Numeri 15 : 30
30 Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:

Numeri 16 : 41
41 Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.

Numeri 21 : 5
5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

Deuteronomium 29 : 20
20 et Dominus non ignoscat ei: sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quæ scripta sunt in hoc volumine: et deleat Dominus nomen ejus sub cælo,

I Regum 20 : 28
28 (Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël: Hæc dicit Dominus: Quia dixerunt Syri: Deus montium est Dominus et non est Deus vallium: dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)

I Regum 22 : 24
24 Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?

Iob 15 : 25
25 Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.

Psalmorum 19 : 13

Psalmorum 131 : 1
1 Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus ;

Proverbiorum 18 : 13
13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.

Proverbiorum 25 : 7
7 Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.

Isaiae 5 : 25
25 Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.

Isaiae 10 : 15
15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.

Isaiae 14 : 14
14 ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo?

Isaiae 28 : 18
18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit: flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

Isaiae 28 : 22
22 Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra ; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.

Isaiae 29 : 16
16 Perversa est hæc vestra cogitatio ; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo: Non fecisti me ; et figmentum dicat fictori suo: Non intelligis.

Isaiae 29 : 20
20 quoniam defecit qui prævalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,

Isaiae 45 : 10
10 Væ qui dicit patri: Quid generas? et mulieri: Quid parturis?

Isaiae 58 : 3
3 Quare jejunavimus, et non aspexisti ; humiliavimus animas nostras, et nescisti? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.

Isaiae 65 : 5
5 qui dicunt: Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.

Ieremiae 23 : 34
34 Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum et super domum ejus.

Evangelium secundum Matthaeum 4 : 7
7 Ait illi Jesus: Rursum scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum.

Evangelium secundum Lucam 4 : 11
11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *