Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de pravitas hominis
Genesis 6 : 7
7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.
Genesis 6 : 13
13 dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
Genesis 8 : 21
21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
Deuteronomium 32 : 10
10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui.
Iob 4 : 19
19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea !
Iob 9 : 3
3 Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
Iob 9 : 31
31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
Iob 11 : 12
12 Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
Iob 14 : 4
4 Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es?
Iob 15 : 16
16 Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
Iob 25 : 6
6 quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !
Psalmorum 5 : 9
9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
Psalmorum 14 : 3
3 qui loquitur veritatem in corde suo ; qui non egit dolum in lingua sua ; nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Psalmorum 53 : 3
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Psalmorum 51 : 5
5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
Psalmorum 58 : 5
5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.
Psalmorum 94 : 11
11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Psalmorum 130 : 3
3 Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Psalmorum 143 : 2
2 Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi ; qui subdit populum meum sub me.
Proverbiorum 10 : 20
20 Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo.
Proverbiorum 20 : 6
6 Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet?
Proverbiorum 20 : 9
9 Quis potest dicere: Mundum est cor meum ; purus sum a peccato?
Proverbiorum 21 : 8
8 Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
Ecclesiasticus 7 : 20
20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ;
Ecclesiasticus 7 : 29
29 quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.
II Paralipomenon 6 : 36
36 Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo, qui non peccet) et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quæ juxta est,
Ecclesiasticus 8 : 11
11 Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
Ecclesiasticus 9 : 3
3 Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur.
Leave a Reply