Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de praecones
Psalmorum 84 : 10
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
Epistula ad Romanos 12 : 13
13 necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.
Epistula II ad Timotheum 2 : 15
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
I Paralipomenon 9 : 17 – 27
17 Janitores autem: Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam: et frater eorum Sellum princeps,
18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritæ super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi: et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
20 Phinees autem filius Eleazari, erat dux eorum coram Domino.
21 Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portæ tabernaculi testimonii.
22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua
23 tam ipsos, quam filios eorum in ostiis domus Domini, et in tabernaculo vicibus suis.
24 Per quatuor ventos erant ostiarii: id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
25 Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
26 His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
27 Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis: ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
Epistula I ad Corinthios 15 : 58
58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
II Regum 22 : 4
4 Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia, quæ illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo,
II Regum 25 : 18
18 Tulit quoque princeps militiæ Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.
Epistula I ad Corinthios 12 : 4 – 5
4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus:
5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus:
Epistula Iacobi 2 : 1 – 4
1 Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.
2 Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
3 et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum:
4 nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum?
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 31 – 46
31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:
32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:
33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
36 nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
40 Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
43 hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
45 Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
46 Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.
Leave a Reply