Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Praecepta
Exodus 13 : 10
10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
Exodus 20 : 17
17 Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
Deuteronomium 5 : 21
21 Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quæ illius sunt.
Deuteronomium 4 : 5
5 Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomium 4 : 10
10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
Deuteronomium 6 : 9
9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ.
Deuteronomium 11 : 21
21 ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu cælum imminet terræ.
Deuteronomium 32 : 47
47 quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.
Iosue 8 : 35
35 Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
II Paralipomenon 17 : 9
9 docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
Nehemiae 8 : 8
8 Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et intellexerunt cum legeretur.
Psalmorum 78 : 7
7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
Proverbiorum 3 : 4
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
Proverbiorum 6 : 21
21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
Proverbiorum 7 : 4
4 Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:
Isaiae 57 : 8
8 Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum ; et pepigisti cum eis fœdus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.
Ieremiae 11 : 4
4 quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:
Zachariae 7 : 10
10 Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
Zachariae 8 : 17
17 Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis: omnia enim hæc sunt quæ odi, dicit Dominus.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 16
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 24
24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 48
48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
Evangelium secundum Lucam 6 : 36
36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 4
4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 8
8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Leave a Reply