Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Potestas
Evangelium secundum Ioannem 5 : 19
19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
Evangelium secundum Ioannem 10 : 30
30 Ego et Pater unum sumus.
Actus Apostolorum 10 : 38
38 Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Epistula ad Ephesios 1 : 21
21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
Epistula I Petri 3 : 22
22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Evangelium secundum Matthaeum 28 : 18
18 Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:
Evangelium secundum Ioannem 17 : 2
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 35
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
Epistula ad Ephesios 1 : 22
22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
Epistula II ad Thessalonicenses 1 : 9
9 qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus:
Epistula I ad Timotheum 6 : 16
16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
Epistula ad Philippenses 3 : 21
21 qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
Evangelium secundum Ioannem 1 : 3
3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
Evangelium secundum Ioannem 1 : 10
10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
Epistula ad Colossenses 1 : 16
16 quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
Epistula ad Colossenses 1 : 17
17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Epistula ad Hebraeos 1 : 3
3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis:
Isaiae 63 : 1
1 Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
Leave a Reply