Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de post mortem
Epistula ad Hebraeos 9 : 27
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:
Evangelium secundum Matthaeum 25 : 41
41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
Epistula ad Romanos 10 : 9 – 13
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
11 Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Leave a Reply