Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de post Jesum
Epistula I ad Corinthios 11 : 1 – 2
1 Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
2 Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis.
Epistula I Petri 2 : 21
21 In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus:
Epistula I Ioannis 2 : 3 – 4
3 Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
Epistula I Petri 1 : 14 – 16
14 quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis:
15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:
16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
Evangelium secundum Matthaeum 7 : 21 – 23
21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Evangelium secundum Matthaeum 16 : 24
24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Epistula ad Philippenses 2 : 12 – 13
12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
Evangelium secundum Marcum 8 : 34
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: Si quis vult me sequi, deneget semetipsum: et tollat crucem suam, et sequatur me.
Evangelium secundum Matthaeum 4 : 19 – 25
19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:
25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.
Epistula Iacobi 2 : 20 – 24
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est?
21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides consummata est?
23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum?
Leave a Reply