Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Politica
Psalmorum 12 : 8
Esther 3 : 15
15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judæis, qui in urbe erant, flentibus.
Danielis 6 : 15
15 Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
II Samuelis 15 : 6
6 Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël.
Evangelium secundum Matthaeum 27 : 27
27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
Evangelium secundum Marcum 15 : 15
15 Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.
Evangelium secundum Lucam 23 : 25
25 Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
Evangelium secundum Ioannem 18 : 39
39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum?
Evangelium secundum Ioannem 19 : 13
13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
II Samuelis 15 : 29
29 Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem: et manserunt ibi.
I Regum 1 : 40
40 Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et lætantium gaudio magno, et insonuit terra a clamore eorum.
II Samuelis 20 : 22
22 Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter: qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua: Joab autem reversus est Jerusalem ad regem.
Leave a Reply