Quid biblia dicit de poenitentiam – Omnes Bible versus de poenitentiam

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de poenitentiam

II Paralipomenon 7 : 14
14 conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit pœnitentiam a viis suis pessimis: et ego exaudiam de cælo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.

Epistula I Ioannis 1 : 9
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.

Actus Apostolorum 3 : 19
19 Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra:

Evangelium secundum Lucam 13 : 3
3 Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.

Actus Apostolorum 17 : 30
30 Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,

Epistula II Petri 3 : 9
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.

Ezechielis 18 : 21 – 23
21 Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita viet, et non morietur:
22 omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vivet.
23 Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?

Epistula Iacobi 4 : 8 – 10
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

Apocalypsis Ioannis 2 : 5
5 Memor esto itaque unde excideris: et age pœnitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.

Proverbiorum 28 : 13
13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

Actus Apostolorum 2 : 38
38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.

Apocalypsis Ioannis 3 : 19
19 Ego quos amo, arguo, et castigo. Æmulare ergo, et pœnitentiam age.

Epistula II ad Corinthios 7 : 9 – 11
9 nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad pœnitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
10 Quæ enim secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur: sæculi autem tristitia mortem operatur.
11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.

Evangelium secundum Marcum 1 : 15
15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.

Psalmorum 119 : 176

Actus Apostolorum 8 : 22
22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.

Evangelium secundum Lucam 18 : 10 – 14
10 Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus pharisæus et alter publicanus.
11 Pharisæus stans, hæc apud se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum: raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus:
12 jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo.
13 Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare: sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori.
14 Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.

Isaiae 44 : 22
22 Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua ; revertere ad me, quoniam redemi te.

Ioel 2 : 13
13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *