Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Pluvia
Genesis 7 : 4
4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
Genesis 7 : 12
12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
Genesis 7 : 24
24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.
Exodus 9 : 26
26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
Exodus 9 : 34
34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:
I Samuelis 12 : 19
19 Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
I Regum 18 : 45
45 Cumque se verteret huc itaque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Jezrahel:
II Samuelis 5 : 21
21 Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David, et viri ejus.
Isaiae 28 : 21
21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ; sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus: ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
Proverbiorum 25 : 23
23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
Deuteronomium 11 : 17
17 iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
Deuteronomium 28 : 24
24 Det Dominus imbrem terræ tuæ pulverem, et de cælo descendat super te cinis, donec conteraris.
I Regum 8 : 35
35 Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
II Paralipomenon 7 : 13
13 Si clausero cælum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et præcepero locustæ, ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum:
Ieremiae 3 : 3
3 Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.
Amos 4 : 7
7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem: et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
Zachariae 14 : 17
17 Et erit: qui non ascenderit de familiis terræ ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
Genesis 9 : 17
17 Dixitque Deus ad Noë: Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
Deuteronomium 11 : 14
14 dabit pluviam terræ vestræ temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
Iob 37 : 6
6 qui præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suæ:
Leave a Reply