Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Pilatus, Pontius
Evangelium secundum Matthaeum 27 : 2
2 Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
Evangelium secundum Lucam 3 : 1
1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galiææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
Evangelium secundum Lucam 13 : 1
1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Evangelium secundum Ioannem 18 : 40
40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
Actus Apostolorum 3 : 13
13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
Actus Apostolorum 4 : 27
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israël,
Actus Apostolorum 13 : 28
28 et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum.
Epistula I ad Timotheum 6 : 13
13 Præcipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
Evangelium secundum Matthaeum 27 : 58
58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
Evangelium secundum Marcum 15 : 45
45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
Evangelium secundum Lucam 23 : 52
52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:
Evangelium secundum Ioannem 19 : 38
38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
Leave a Reply