Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de piis mulieribus
Proverbiorum 31 : 26 – 31
26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.
29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.
30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Epistula ad Titum 3 : 1 – 15
1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
4 Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
6 quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
7 ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.
10 Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13 Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Epistula I Ioannis 2 : 10
10 Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
Epistula ad Ephesios 5 : 22 – 24
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino:
23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
Leave a Reply