Philosophia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Philosophia

Iob 5 : 20
20 In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.

Iob 10 : 21
21 antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:

Iob 12 : 24
24 Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.

Iob 33 : 30
30 ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.

Proverbiorum 25 : 2
2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

Epistula ad Romanos 1 : 20
20 Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles.

Epistula I ad Corinthios 1 : 22
22 Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt:

Epistula I ad Corinthios 2 : 10
10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

Epistula I ad Corinthios 1 : 17
17 Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.

Epistula I ad Corinthios 1 : 19
19 Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

Epistula I ad Corinthios 1 : 21
21 Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes.

Epistula I ad Corinthios 2 : 5
5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

Epistula I ad Corinthios 2 : 13
13 quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *