Quid biblia dicit de Philisthiim – Omnes Bible versus de Philisthiim

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Philisthiim

Genesis 10 : 14
14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

I Paralipomenon 1 : 12
12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.

Ieremiae 47 : 4
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon, cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ.

Amos 9 : 7
7 Numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi, filii Israël? ait Dominus. Numquid non Israël ascendere feci de terra Ægypti, et Palæstinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?

I Samuelis 30 : 16
16 Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthiim, et de terra Juda.

Ezechielis 25 : 16
16 propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis,

Sophoniae 2 : 5
5 Væ qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.

Genesis 10 : 14
14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

I Paralipomenon 1 : 12
12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.

Ieremiae 47 : 4
4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon, cum omnibus reliquis auxiliis suis: depopulatus est enim Dominus Palæstinos, reliquias insulæ Cappadociæ.

Amos 9 : 7
7 Numquid non ut filii Æthiopum vos estis mihi, filii Israël? ait Dominus. Numquid non Israël ascendere feci de terra Ægypti, et Palæstinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene?

Exodus 13 : 17
17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est: reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.

Exodus 23 : 31
31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

Deuteronomium 2 : 23
23 Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt: qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.

Iosue 13 : 3
3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.

Iosue 15 : 47
47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.

Iosue 13 : 3
3 A fluvio turbido, qui irrigat Ægyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem: terra Chanaan, quæ in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazæos, et Azotios, Ascalonitas, Gethæos, et Accaronitas.

Iudicum 3 : 3
3 quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.

Iudicum 16 : 5
5 Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eam superare valeamus, et vinctum affligere: quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.

Iudicum 16 : 30
30 ait: Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem, quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.

I Samuelis 5 : 8
8 Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt: Quid faciemus de arca Dei Israël? Responderuntque Gethæi: Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël.

I Samuelis 5 : 11
11 Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum: qui dixerunt: Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.

I Samuelis 6 : 4
4 Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi:

I Samuelis 6 : 12
12 Ibant autem in directum vaccæ per viam, quæ ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes: et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram: sed et satrapæ Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.

I Samuelis 7 : 7
7 Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *