Pestilentia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Pestilentia

Psalmorum 135 : 9
9 lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.

Actus Apostolorum 7 : 36
36 Hic eduxit illos faciens prodigia, et signa in terra Ægypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.

Exodus 7 : 25
25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.

Exodus 8 : 15
15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.

Exodus 8 : 19
19 Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic ; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.

Exodus 8 : 20
20 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

Exodus 9 : 7
7 Et misit Pharao ad videndum: nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.

Exodus 9 : 12
12 Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

Exodus 9 : 34
34 Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum:

Exodus 10 : 20
20 Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.

Exodus 10 : 23
23 Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat: ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.

Exodus 11 : 7
7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.

Exodus 12 : 17
17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

Exodus 12 : 30
30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *