Quid biblia dicit de Pecunia – Omnes Bible versus de Pecunia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Pecunia

Genesis 17 : 13
13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

Genesis 17 : 23
23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

Genesis 17 : 27
27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

Genesis 20 : 16
16 Saræ autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam.

Genesis 23 : 9
9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

Genesis 23 : 13
13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

Genesis 31 : 15
15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum?

Genesis 37 : 28
28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in Ægyptum.

Genesis 42 : 35
35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

Genesis 43 : 23
23 At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere: Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris: nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.

Genesis 44 : 8
8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?

Genesis 47 : 18
18 Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei: Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt: nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.

Exodus 12 : 44
44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

Exodus 21 : 11
11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

Exodus 21 : 21
21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est.

Exodus 21 : 35
35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.

Exodus 22 : 7
7 Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint: si invenitur fur, duplum reddet:

Exodus 22 : 17
17 Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.

Exodus 22 : 25
25 Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.

Exodus 30 : 16
16 Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.

Leviticus 22 : 11
11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.

Leviticus 25 : 37
37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.

Leviticus 25 : 51
51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium:

Leviticus 27 : 15
15 sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum.

Leviticus 27 : 18
18 Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio.

Numeri 3 : 51
51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

Numeri 18 : 16
16 cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.

Deuteronomium 2 : 6
6 Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis: aquam emptam haurietis, et bibetis.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *