Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de peccatum par
Epistula ad Romanos 3 : 10
10 sicut scriptum est: Quia non est justus quisquam:
Epistula Iacobi 2 : 10 – 11
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
11 Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
Epistula I Ioannis 5 : 17
17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.
Evangelium secundum Lucam 13 : 1 – 5
1 Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
2 Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
3 Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
4 Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?
5 Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
Leave a Reply