peccatum et biblia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de peccatum et biblia

Epistula ad Romanos 6 : 23
23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

Ezechielis 18 : 20
20 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

Epistula I Ioannis 3 : 4
4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.

Epistula ad Romanos 8 : 14
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.

Epistula ad Romanos 8 : 11
11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.

Ezechielis 18 : 4
4 Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur.

Evangelium secundum Ioannem 5 : 26
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:

Evangelium secundum Matthaeum 10 : 28
28 Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Evangelium secundum Ioannem 7 : 37 – 39
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.

Epistula I ad Timotheum 1 : 17
17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.

Isaiae 55 : 6 – 8
6 Quærite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.
7 Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8 Non enim cogitationes meæ, cogitationes vestræ ; neque viæ vestræ, viæ meæ, dicit Dominus.

Isaiae 59 : 1 – 2
1 Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat ; neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
2 Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.

Actus Apostolorum 2 : 38
38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.

Epistula ad Hebraeos 9 : 27
27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *