Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de peccando
Epistula I Ioannis 3 : 6
6 Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
Epistula I Ioannis 2 : 4
4 Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
Epistula Iacobi 4 : 17
17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
Epistula II Petri 3 : 9
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.
Epistula ad Hebraeos 10 : 26 – 27
26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
Epistula ad Ephesios 2 : 8
8 Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:
Epistula I Ioannis 3 : 4
4 Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas.
Epistula ad Galatas 2 : 20
20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Epistula ad Galatas 5 : 19 – 26
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Epistula ad Romanos 10 : 13
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Epistula ad Titum 2 : 12
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
Epistula ad Romanos 10 : 9
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
Leave a Reply