Quid biblia dicit de Paupertas – Omnes Bible versus de Paupertas

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Paupertas

Proverbiorum 6 : 11
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

Proverbiorum 10 : 15
15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum.

Proverbiorum 15 : 16
16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.

Proverbiorum 16 : 8
8 Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.

Ecclesiasticus 4 : 6
6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

Proverbiorum 20 : 13
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat ; aperi oculos tuos, et saturare panibus.

Proverbiorum 23 : 21
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

Proverbiorum 24 : 34
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

Proverbiorum 28 : 19
19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *