Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de pauperis
Proverbiorum 19 : 17
17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Proverbiorum 28 : 27
27 Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
Epistula ad Hebraeos 13 : 16
16 Beneficentiæ autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostiis promeretur Deus.
Actus Apostolorum 20 : 35
35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
Epistula Iacobi 1 : 27
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
Proverbiorum 14 : 31
31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis.
Evangelium secundum Lucam 21 : 1 – 4
1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.
3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei: hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 42
42 Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Evangelium secundum Lucam 12 : 33
33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
Evangelium secundum Lucam 14 : 12 – 14
12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos:
14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
Ezechielis 16 : 49 – 50
49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:
50 et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti.
Deuteronomium 15 : 7 – 11
7 Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuæ in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,
8 sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
9 Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
10 Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.
11 Non deerunt pauperes in terra habitationis tuæ: idcirco ego præcipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
Epistula ad Ephesios 4 : 28
28 qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Proverbiorum 14 : 21
21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Proverbiorum 22 : 16
16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.
Evangelium secundum Matthaeum 6 : 1 – 4
1 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:
4 ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
Isaiae 25 : 4
4 quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
Evangelium secundum Lucam 12 : 33 – 34
33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Evangelium secundum Matthaeum 19 : 21
21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
Leave a Reply