Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Patria
Deuteronomium 26 : 11
11 Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi, et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est.
Psalmorum 51 : 18
Psalmorum 85 : 13
13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
Psalmorum 122 : 7
Psalmorum 128 : 6
6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit,
Psalmorum 137 : 6
6 quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
Isaiae 62 : 1
1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
Ieremiae 8 : 11
11 Et sanabunt contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax ! cum non esset pax.
Ieremiae 8 : 22
22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? Quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?
Ieremiae 9 : 2
2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulterati sunt, cœtus prævaricatorum.
Epistula ad Hebraeos 11 : 26
26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem.
Iudicum 5 : 20
20 De cælo dimicatum est contra eos: stellæ manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
I Samuelis 4 : 18
18 Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis.
I Samuelis 4 : 22
22 et ait: Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.
II Samuelis 10 : 12
12 Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro, et civitate Dei nostri: Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
II Samuelis 11 : 11
11 Et ait Urias ad David: Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab, et servi domini mei super faciem terræ manent: et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea? Per salutem tuam, et per salutem animæ tuæ, non faciam rem hanc.
I Regum 11 : 22
22 Dixitque ei Pharao: Qua enim re apud me indiges, ut quæras ire ad terram tuam? At ille respondit: Nulla: sed obsecro te ut dimittas me.
Leave a Reply