Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de patres et filii
Evangelium secundum Ioannem 5 : 19
19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
Evangelium secundum Ioannem 10 : 30
30 Ego et Pater unum sumus.
Psalmorum 127 : 1 – 5
1 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ ;
Evangelium secundum Matthaeum 3 : 17
17 Et ecce vox de cælis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
Epistula ad Galatas 6 : 7
7 Nolite errare: Deus non irridetur.
Epistula ad Hebraeos 1 : 6
6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei.
Epistula ad Romanos 8 : 14
14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
Epistula ad Ephesios 4 : 13
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi:
Malachiae 4 : 5 – 6
5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
Leave a Reply