Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de patres
Epistula ad Ephesios 6 : 4
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Epistula ad Colossenses 3 : 21
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Proverbiorum 1 : 1 – 33
1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem:
4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum:
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis ;
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.
20 Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia ;
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
Epistula ad Romanos 12 : 17 – 21
17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
19 non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: Mihi vindicta: ego retribuam, dicit Dominus.
20 Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
21 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Epistula I ad Timotheum 5 : 1 – 25
1 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres:
2 anus, ut matres: juvenculas, ut sorores in omni castitate:
3 viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
4 Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
6 Nam quæ in deliciis est, vivens mortua est.
7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
10 in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt:
12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
13 simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat.
17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18 Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant.
21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium: quosdam autem et subsequuntur.
25 Similiter et facta bona, manifesta sunt: et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
Evangelium secundum Matthaeum 23 : 9
9 Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est.
Malachiae 4 : 6
6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
Epistula I ad Corinthios 10 : 13
13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana: fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
Epistula ad Titum 3 : 5
5 non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
Iudicum 17 : 10
10 Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria.
Leave a Reply