paret legem

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de paret legem

Epistula ad Romanos 13 : 1 – 5
1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo: quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
2 Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:
3 nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa:
4 Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei qui malum agit.
5 Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

Epistula ad Titum 3 : 1
1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:

Epistula ad Romanos 2 : 13
13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.

Epistula I Petri 2 : 13 – 17
13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:
14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
17 Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate.

Evangelium secundum Ioannem 14 : 21
21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.

Epistula ad Galatas 3 : 21
21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.

Epistula ad Galatas 3 : 11
11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.

Epistula ad Galatas 3 : 1 – 29
1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus?
2 Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?
4 tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa.
5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:
7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.
9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.
12 Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.
13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est.
21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

Epistula ad Galatas 5 : 22 – 23
22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *