Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de parentibus obedire
Proverbiorum 30 : 17
17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !
Epistula ad Ephesios 6 : 1 – 3
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
Exodus 20 : 12
12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Proverbiorum 23 : 22
22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
Exodus 21 : 17
17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Epistula ad Colossenses 3 : 20
20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
Epistula ad Ephesios 6 : 1 – 24
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo:
6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus:
8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
10 De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
11 Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli:
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
14 State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ,
15 et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis,
16 in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere:
17 et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis:
19 et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii:
20 pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
21 Ut autem et vos sciatis quæ circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino:
22 quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
23 Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
24 Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
Epistula ad Galatas 5 : 19 – 21
19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Leviticus 20 : 9
9 Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Epistula II ad Timotheum 3 : 16
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
Deuteronomium 27 : 16
16 Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.
Epistula ad Romanos 3 : 23
23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
Proverbiorum 1 : 8
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
Deuteronomium 22 : 20 – 21
20 Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
21 ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui.
Leave a Reply