Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de parentibus liberisque
Epistula ad Ephesios 6 : 1 – 4
1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione:
3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram.
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Epistula ad Ephesios 6 : 4
4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
Proverbiorum 22 : 6
6 Proverbium est: adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
Epistula ad Colossenses 3 : 21
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Psalmorum 127 : 3
3 Uxor tua sicut vitis abundans, in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
Proverbiorum 29 : 15
15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
Leave a Reply