Pardus

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Pardus

Canticum Canticorum 4 : 8
8 Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

Ieremiae 5 : 6
6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum.

Ieremiae 13 : 23
23 Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis bene facere, cum didiceritis malum.

Osee 13 : 7
7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

Habacuc 1 : 8
8 Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites ejus: equites namque ejus de longe venient ; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.

Danielis 7 : 6
6 Post hæc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se: et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.

Isaiae 11 : 6
6 Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *