Paralysis

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Paralysis

Evangelium secundum Matthaeum 4 : 24
24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos:

Evangelium secundum Matthaeum 8 : 6
6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.

Evangelium secundum Matthaeum 8 : 13
13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

Evangelium secundum Matthaeum 9 : 2
2 Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico: Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.

Evangelium secundum Matthaeum 9 : 6
6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

Actus Apostolorum 8 : 7
7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.

Actus Apostolorum 9 : 34
34 Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *