Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Paradox
Proverbiorum 13 : 7
7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
Evangelium secundum Matthaeum 10 : 39
39 Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam.
Evangelium secundum Matthaeum 16 : 25
25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Evangelium secundum Marcum 8 : 35
35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
Evangelium secundum Lucam 17 : 33
33 Quicumque quæsierit animam suam salvam facere, perdet illam: et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
Evangelium secundum Ioannem 12 : 25
25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.
Epistula I ad Corinthios 3 : 18
18 Nemo se seducat: si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc sæculo, stultus fiat ut sit sapiens.
Epistula II ad Corinthios 6 : 4
4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
Epistula II ad Corinthios 6 : 10
10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
Epistula II ad Corinthios 12 : 4
4 quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui.
Epistula II ad Corinthios 12 : 11
11 Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum:
Epistula ad Ephesios 3 : 19
19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
Epistula ad Philippenses 3 : 7
7 Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
Apocalypsis Ioannis 21 : 18
18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide: ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
Apocalypsis Ioannis 21 : 21
21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas: et singulæ portæ erant ex singulis margaritis: et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.
Leave a Reply