Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Palatium
I Regum 21 : 1
1 Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ.
II Regum 15 : 25
25 Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiæ juxta Argob, et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo.
Ieremiae 49 : 27
27 Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mœnia Benadad.
Amos 1 : 12
12 Mittam ignem in Theman, et devorabit ædes Bosræ.
Nahum 2 : 6
6 Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
II Samuelis 7 : 2
2 dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?
I Regum 7 : 12
12 Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro: necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus.
Danielis 4 : 29
29 et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua: fœnum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
Danielis 5 : 5
5 In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulæ regiæ: et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
Danielis 6 : 18
18 Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
Nehemiae 1 : 1
1 Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
Esther 1 : 2
2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.
Esther 7 : 7
7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum.
Danielis 8 : 2
2 vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.
Esdrae 6 : 2
2 et inventum est in Ecbatanis, quod est castrum in Medena provincia volumen unum, talisque scriptus erat in eo commentarius:
Amos 3 : 9
9 Auditum facite in ædibus Azoti, et in ædibus terræ Ægypti, et dicite: Congregamini super montes Samariæ, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus.
Amos 1 : 12
12 Mittam ignem in Theman, et devorabit ædes Bosræ.
Amos 2 : 2
2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.
Nahum 2 : 6
6 Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
Leave a Reply