Paenitentia

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Paenitentia

Genesis 6 : 7
7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.

Exodus 32 : 14
14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.

Deuteronomium 32 : 36
36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.

Iudicum 2 : 18
18 Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium.

I Samuelis 15 : 11
11 Pœnitet me quod constituerim Saul regem: quia dereliquit me et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.

I Samuelis 15 : 29
29 Porro triumphator in Israël non parcet, et pœnitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat pœnitentiam.

I Samuelis 15 : 35
35 Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suæ: verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum pœnitebat quod constituisset eum regem super Israël.

II Samuelis 24 : 16
16 Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi.

I Paralipomenon 21 : 15
15 Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusæi.

Psalmorum 106 : 45

Psalmorum 110 : 4
4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.

Psalmorum 135 : 14
14 et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ;

Ieremiae 15 : 6
6 Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans.

Ieremiae 18 : 8
8 si pœnitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego pœnitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.

Ieremiae 18 : 10
10 si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, pœnitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.

Ieremiae 26 : 3
3 si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.

Ieremiae 42 : 10
10 Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.

Ioel 2 : 13
13 Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.

Amos 7 : 3
3 Misertus est Dominus super hoc: Non erit, dixit Dominus.

Amos 7 : 6
6 Misertus est Dominus super hoc: Sed et istud non erit, dixit Dominus.

Ionae 3 : 10
10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala: et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Evangelium secundum Matthaeum 4 : 17
17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum.

Evangelium secundum Marcum 1 : 15
15 et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio.

Proverbiorum 1 : 33
33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *