Quid biblia dicit de ovis perdita – Omnes Bible versus de ovis perdita

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de ovis perdita

Evangelium secundum Lucam 15 : 3 – 7
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:
4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?
5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.

Evangelium secundum Matthaeum 18 : 12 – 14
12 Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?
13 Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.
14 Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis.

Isaiae 53 : 6
6 Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit ; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *