otium

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de otium

Proverbiorum 6 : 6
6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

Proverbiorum 6 : 11
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

Proverbiorum 10 : 5
5 Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis.

Proverbiorum 10 : 26
26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.

Proverbiorum 12 : 9
9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.

Proverbiorum 12 : 24
24 Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est tributis serviet.

Proverbiorum 12 : 27
27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.

Proverbiorum 13 : 4
4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.

Proverbiorum 14 : 23
23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

Proverbiorum 15 : 19
19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo.

Proverbiorum 18 : 9
9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.

Proverbiorum 19 : 15
15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

Proverbiorum 19 : 24
24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.

Proverbiorum 20 : 4
4 Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

Proverbiorum 20 : 13
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat ; aperi oculos tuos, et saturare panibus.

Proverbiorum 21 : 25
25 Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

Proverbiorum 23 : 21
21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

Proverbiorum 24 : 31
31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.

Proverbiorum 24 : 34
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.

Proverbiorum 26 : 16
16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.

Proverbiorum 22 : 13
13 Dicit piger: Leo et foris, in medio platearum occidendus sum.

Ecclesiasticus 4 : 5
5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:

Ecclesiasticus 10 : 18
18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.

Isaiae 56 : 10
10 Speculatores ejus cæci omnes, nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.

Ezechielis 16 : 49
49 Ecce hæc fuit iniquitas Sodomæ, sororis tuæ: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant:

Evangelium secundum Lucam 19 : 25
25 Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas.

Evangelium secundum Matthaeum 20 : 7
7 Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *