Osculum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Osculum

Genesis 27 : 27
27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

Genesis 31 : 55
55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.

Genesis 33 : 4
4 Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum ejus, et osculans flevit.

Genesis 48 : 10
10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

Genesis 50 : 1
1 Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.

Exodus 18 : 7
7 Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,

Ruth 1 : 14
14 Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est: Ruth adhæsit socrui suæ:

II Samuelis 14 : 33
33 Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terræ coram eo: osculatusque est rex Absalom.

II Samuelis 19 : 39
39 Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei: et ille reversus est in locum suum.

Evangelium secundum Lucam 15 : 20
20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.

Actus Apostolorum 20 : 37
37 Magnus autem fletus factus est omnium: et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,

Evangelium secundum Lucam 7 : 38
38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.

Proverbiorum 27 : 6
6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

II Samuelis 20 : 10
10 Porro Amasa non observavit gladium, quem habebat Joab, qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit, et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri.

Evangelium secundum Matthaeum 26 : 48
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

Evangelium secundum Lucam 22 : 48
48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis?

Epistula ad Romanos 16 : 16
16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.

Epistula II ad Corinthios 13 : 12
12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.

Epistula I ad Thessalonicenses 5 : 26
26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.

Epistula I Petri 5 : 14
14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *