Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de oratio nostra
Epistula ad Ephesios 4 : 29
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus.
Evangelium secundum Matthaeum 15 : 11
11 Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
Epistula ad Colossenses 4 : 6
6 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
Proverbiorum 18 : 20 – 21
20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
21 Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
Proverbiorum 17 : 28
28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
Proverbiorum 15 : 4
4 Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.
Proverbiorum 15 : 1 – 2
1 Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem.
2 Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam.
Ecclesiasticus 5 : 2 – 4
2 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
3 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde:
4 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
Epistula Iacobi 1 : 26
26 Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
Proverbiorum 10 : 31 – 32
31 Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit.
32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.
Epistula ad Ephesios 5 : 4
4 aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio.
Proverbiorum 16 : 24
24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.
Proverbiorum 17 : 27
27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
Proverbiorum 12 : 25
25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.
Proverbiorum 21 : 23
23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
Epistula II ad Timotheum 2 : 16
16 Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
Leave a Reply