Quid biblia dicit de opus ad Deum – Omnes Bible versus de opus ad Deum

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de opus ad Deum

Epistula I ad Corinthios 3 : 9
9 Dei enim sumus adjutores: Dei agricultura estis, Dei ædificatio estis.

Epistula I ad Corinthios 15 : 58
58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

Epistula ad Philippenses 2 : 12 – 16
12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus:
15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

Epistula II ad Timotheum 2 : 15
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

Epistula ad Ephesios 2 : 10
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *