omnia modice

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de omnia modice

Ecclesiasticus 3 : 1 – 8
1 Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo.
2 Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
3 Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus ædificandi.
4 Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi.
5 Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
6 Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
7 Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi.
8 Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.

Epistula I ad Corinthios 6 : 19 – 20
19 An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.

Epistula I ad Corinthios 6 : 12
12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.

Epistula ad Ephesios 5 : 18
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

Epistula I Petri 5 : 8
8 Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:

Epistula I ad Timotheum 4 : 2 – 5
2 in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
3 prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur:
5 sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *