Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Ochozias
II Paralipomenon 21 : 17
17 et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntue cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.
II Paralipomenon 25 : 23
23 Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit in Jerusalem: destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
II Regum 8 : 29
29 qui reversus est ut curaretur, in Jezrahel: quia vulneraverant eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia ægrotabat ibi.
II Regum 9 : 29
29 Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,
II Regum 12 : 18
18 Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quæ consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat: et universum argentum, quod inveniri potuit in thesauris templi Domini, et in palatio regis: misitque Hazaëli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem.
II Regum 10 : 14
14 Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
II Paralipomenon 22 : 12
12 Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
I Regum 22 : 40
40 Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
I Regum 22 : 49
49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
I Regum 22 : 53
53 Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suæ, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
II Paralipomenon 20 : 37
37 Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.
II Regum 3 : 1
1 Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimo octavo Josaphat regis Judæ. Regnavitque duodecim annis.
Leave a Reply