Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de observatio cum peccatoribus
Epistula II ad Corinthios 6 : 14
14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
Evangelium secundum Lucam 15 : 7
7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
Evangelium secundum Ioannem 7 : 16 – 18
16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit ; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
Epistula I ad Corinthios 9 : 22
22 Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
Evangelium secundum Marcum 2 : 17
17 Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Evangelium secundum Ioannem 15 : 13
13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
Epistula I ad Corinthios 5 : 1 – 13
1 Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
2 Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
3 Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est,
4 in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
5 tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
6 Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit?
7 Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.
9 Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis:
10 non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
11 Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
12 Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis?
13 nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 31 – 32
31 Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
32 Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.
Evangelium secundum Lucam 15 : 2
2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
Evangelium secundum Matthaeum 5 : 27 – 28
27 Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.
28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
Leave a Reply