Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de obrui
Evangelium secundum Matthaeum 19 : 26
26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
Epistula II ad Timotheum 1 : 7
7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
Psalmorum 119 : 105
Psalmorum 118 : 1 – 18
1 Alleluja. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
2 Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.
3 Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
5 Utinam dirigantur viƦ meƦ ad custodiendas justificationes tuas !
6 Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
7 Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiƦ tuƦ.
8 Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
9 BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
10 In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
12 Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
13 In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
14 In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
15 In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
16 In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
17 GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
18 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
Epistula Iacobi 5 : 11
11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
Psalmorum 61 : 1 – 8
1 In finem, pro Idithun. Psalmus David.
2 Nonne Deo subjecta erit anima mea? ab ipso enim salutare meum.
3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
4 Quousque irruitis in hominem? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriƦ depulsƦ?
5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti ; ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
6 Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea ;
7 quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
8 In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
Epistula II ad Corinthios 1 : 8 – 11
8 Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quƦ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tƦderet nos etiam vivere.
9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos:
10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
11 adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quƦ in nobis est donationis, per multos gratiƦ agantur pro nobis.
Evangelium secundum Ioannem 16 : 13
13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quƦcumque audiet loquetur, et quƦ ventura sunt annuntiabit vobis.
Epistula I Ioannis 2 : 16
16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitƦ: quƦ non est ex Patre, sed ex mundo est.
Epistula Iacobi 1 : 17
17 Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
Leave a Reply