Quid biblia dicit de Obed-Edom – Omnes Bible versus de Obed-Edom

Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de Obed-Edom

I Paralipomenon 15 : 18
18 Et cum eis fratres eorum: in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.

I Paralipomenon 15 : 24
24 Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom, et Jehias, erant janitores arcæ.

I Paralipomenon 26 : 8
8 Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.

II Samuelis 6 : 10
10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David: sed divertit eam in domum Obededom Gethæi.

I Paralipomenon 13 : 14
14 Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat.

II Samuelis 6 : 12
12 Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio: et erant cum David septem chori, et victima vituli.

I Paralipomenon 15 : 25
25 Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia.

I Paralipomenon 15 : 21
21 Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.

I Paralipomenon 16 : 5
5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam: porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom: Jehiel super organa psalterii, et lyras: Asaph autem ut cymbalis personaret:

I Paralipomenon 16 : 38
38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit janitores.

I Paralipomenon 16 : 38
38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo: et Obededom filium Idithun, et Hosa constituit janitores.

II Paralipomenon 25 : 24
24 Omne quoque aurum, et argentum, et universa vasa, quæ repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.

Comments

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *