Hi sunt versiculi biblici qui loquuntur de numerus
Actus Apostolorum 19 : 17 – 19
17 Hoc autem notum factum est omnibus Judæis, atque gentilibus, qui habitabant Ephesi: et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
18 Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
19 Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus: et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
Deuteronomium 18 : 10 – 12
10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
11 nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.
12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
Isaiae 8 : 19
19 et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?
Epistula ad Ephesios 6 : 12
12 quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus.
Epistula II ad Thessalonicenses 2 : 9
9 cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
Epistula ad Romanos 10 : 17
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
Actus Apostolorum 17 : 30
30 Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,
Deuteronomium 4 : 19
19 ne forte elevatis oculis ad cælum, videas solem et lunam, et omnia astra cæli, et errore deceptus adores ea, et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quæ sub cælo sunt.
Deuteronomium 18 : 9 – 12
9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
10 Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem: aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
11 nec incantantor, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quærat a mortuis veritatem.
12 Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
Evangelium secundum Matthaeum 7 : 14
14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam !
Apocalypsis Ioannis 22 : 18 – 19
18 Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
19 Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto:
Evangelium secundum Ioannem 1 : 14
14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.
Epistula I Ioannis 1 : 9
9 Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Amos 5 : 8
8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus:
Numeri 5 : 1 – 31
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:
3 tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
4 Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
5 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
6 Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
7 confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
8 Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
9 Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent:
10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
12 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro:
14 si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur:
15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.
16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.
18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
19 Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti throno, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi.
20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro:
21 his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
22 Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen.
23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,
25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius:
26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
29 Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
30 maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt:
31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
Actus Apostolorum 8 : 9 – 13
9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
Evangelium secundum Ioannem 3 : 16
16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Numeri 7 : 1 – 89
1 Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:
2 obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant,
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
4 Ait autem Dominus ad Moysen:
5 Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
6 Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
7 Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
8 Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso:
15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
16 hircumque pro peccato:
17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab.
18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:
20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:
21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
22 hircumque pro peccato:
23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium:
26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
28 hircumque pro peccato:
29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon.
30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
34 hircumque pro peccato:
35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
40 hircumque pro peccato:
41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
46 hircumque pro peccato:
47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
52 hircumque pro peccato:
53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
58 hircumque pro peccato:
59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
62 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
64 hircumque pro peccato:
65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
70 hircumque pro peccato:
71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
76 hircumque pro peccato:
77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso:
81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:
82 hircumque pro peccato:
83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan.
84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim:
85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:
86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:
87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.
88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
Epistula ad Hebraeos 1 : 14
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis?
Psalmorum 103 : 1 – 360
1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
2 amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,
3 qui tegis aquis superiora ejus ; qui ponis nubem ascensum tuum, qui ambulas super pennas ventorum ;
4 qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
5 Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in sæculum sæculi.
6 Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ.
7 Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt.
8 Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis.
9 Terminum posuisti quem non transgredientur ; neque convertentur operire terram.
10 Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquæ.
11 Potabunt omnes bestiæ agri ; expectabunt onagri in siti sua.
12 Super ea volucres cæli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces.
13 Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra ;
14 producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum: ut educas panem de terra.
15 Et vinum lætificet cor hominis ; ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit ;
17 illic passeres nidificabunt, herodii domus dux est eorum ;
18 montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis.
19 Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.
20 Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ ;
21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
23 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis.
26 Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
28 Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
29 Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur ; et renovabis faciem terræ.
31 Sit gloria Domini in sæculum ; lætabitur Dominus in operibus suis.
32 Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant.
33 Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum.
34 Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino.
35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
Leave a Reply